# De rebus coelestibus 68-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/68-2

Cap. III. Onstat primus coeli cardo, ut dictum est, horoscopo, ad quem ipsorum corporum substantiae constitutionisque qualitas refes renda est, & aetas item hominis prima. Cum autem tris in partes illum distribuerimus, quae pars horoscopum antecedit, ea indicium & significationem habet eorum, quae nato ante ortum, dum matris utero fouetur, contingunt: dolorum item, aerumnarumque & acciden tium aliorum, quibus matres ipsae, dum grauidae sunt, dum foetus gestant, afficiuntur. Quocirca tempora illa ad eam quae antecedit horoscopi partem, accommodanda sunt. Ea pars in ipsa coeli declinatione tota quidem constituta est, quae horoscopum quidem praegreditur, quamque ἀποκλιμια Grae ce uocari diximus: horoscopus autem ipse partum, quaeque post partum tem pora infantem consequantur, infantiaeque ipsius euenta enuntiat. Qui sequitur conscensus, coelique acclinatio atque succeßio horoscopo continuata, reliquum primae aetatis, ultimaque illius significat tum tempora, tum euenta. Quo sit, ut haec prima distributio, hoc est ascendens, quaeque illud antecedit coeli declinatio, quaeque coniuncta insequitur acclinatio atque succeßio, tempora na ti ipsius omnia complectantur, scilicet ex quo foetus ipse conceptus, uteroque matris mensibus suis gestatus, indeque in lucem editus, ac pedetentim ab infantia in pueritiam, ex eaque ad ephebos transiens, aetatis primae fines transa gressus fuerit.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
