Latin
Cap. III
Pontano, De rebus coelestibus 69
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum autem foetus ipsius conceptio principium est proditionis eius in lucem, à conceptione enim natiuitas prouenit, atque à tenebris, ut ita dixerim, foetus in lucem exit: eodem modo pars illa declinantis coeli quae statim praecedit, uidetur quodammodo ad se rapere mediam illam partem, quae horoscopum constituit, perinde ac subterraneis è locis in aperta &clara illam euocet. Atque ut haec ipsa coeli pars ascendens consequentes atque acclinantes gradus secum rapit, in quibus ultima primi cardinis constituitur pars: sic etiam &illa quae primae ipsius aetatis ultimum terminum constituunt, tempora cuncta complectitur. Quod si principio, primisque locis debentur prima, quaeque illis sortito obtingunt, &medio quoque quae media sunt, quaeque ipsi medio, iure quodam naturae, motusque ratione spectauerint, ascribenda uidentur. Quocirca coeli medio, quod culmen libenter uocamus, tanquam medio cardini mediam aetatem dedicamus, ab eoque mediae aetatis euenta portendi, temporaque delabi non iniuria credimus, &in ipsius quidem apoclimate descensuque significationes rerum earum quae in primis mediae aetatis temporibus euenturae sint, collocatas esse dicimus. Omnis enim aetas initium, terminum &statum, sic enim hodie uocamus spatium ac moram eam, quae inter principium &terminum media interlabitur, ac si stare ipsa inter utrunque uideatur, simili ratione complectitur. Itaque mediae ipsius aetatis medium tempus ab ipso culmine indicium &pronunciationem deducit eorum quae nato id temporis sint euentura. Quae uero cardinis huius ultima pars est, quaeque in acclinatione annexaque coeli subsequentia collocatur, ultima aetatis mediae tempora, quaeque illis ipsis in tem poribus casura sint, indicat. Quoniam autem exoriens coeli pars uitam, pri mamque uitae hominis aetatem denuntiat, iure locus ei aduersus, hoc est occidens contraria quidem illi significauerit. Primae itaque aetati cum opponatur ultima, contrariorumque sint contrariae actiones, hic ipse locus ultima uitae tempora, perinde ut uitae principium oriens indicabit: utque ab illo ueni tur in lucem è tenebris, sic contrà ab occasu itur è luce in tenebras. Significatio igitur temporum euentorumque quae in medijs ultimae aetatis spatijs fu tura atque casura sunt, ab ipso occidentis coeli situ manat, &quodam quasi è fonte deriuatur. Nam quae in primis aetatis ultimae temporibus contingunt, à praelabente declinatione occasusque apoclimate deducuntur. In ultima ue ro aetatis ultimae parte qualia casura sint tempora, ipsa coeli subsequentia, acclinatioque occasui coniuncta praemonstrat. Quocirca ut apoclima declinatioque horoscopi, quae partum antecedunt, natique ipsius in lucem aduen tum planè significat: sic quae huic opponitur pars, hoc est occidentis coeli declinatio, quae uitae ultimos terminos, atque in tenebras abitionem praegres diuntur, denunciat. Atque ut horoscopi subsequentia &acclinatio, quae in ipso uitae, primaeque aetatis uestibulo tempora accidunt, prae se fert: ita &oc casui coniuncta coeli acclinatio, quae in ipso uitae termino ultimisque actibus euentura sint, indicat.