Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 72
Unproofread scanNot analysed yet
Appositißime igitur ut secundus locus primo, ut alimonia uictui corporeo quo uita conseruatur, statim connectitur, sic prima societas tertio ascribitur loco, qui prima cum ascendente coeli loco societate, primaque cum illo irradiatione coniungitur, primamque constituit inter nascentes cognationis societatem. Habet etiam locus hic significationem non mediocrem amicitia rum, familiariumque consuetudinum, cum sit homo, ut dictum est, sociabile animal, tamen à fratribus nomen coepit, quando fratrum societas natura ipsa prima est. Habet etiam peregrinationis non tenue indicium. quando et peregrinatio comparauit inter homines hospitia, peperitque hospitalitatem arctißimum coniunctionis genus. Hunc ipsum locum sua a bonitate Deam nominarunt, sicuti nonum locum Deum. Discreuerunt autem maris foeminaeque appellatione, quod nonus locus esset maioribus uiribus atque autorita: te praeditus: siquidem de hemisphaerio superiori horoscopum amica intuetur radiatione. Dei itaque ac Deae appellatione nobilitauerunt utrunque locum quod Deorum sit proprium benefacere. Consequitur quartus, id est imus ordine suo locus, à quo exurgere coelum ipsum, &ex infimis ad superna progredi pedetentim incipit: quando antecedentis partes hic ipse locus sursum atque in apertum impellendo cogit, autor quasi quidam horoscopi supra terras citatu suo protollendi. An non pater ipse autor est prodeuntis in lucem, hoc est in uitam filij? Vt autem non est dare liberos sine patre, nec suo absque autore principium, sic non prodibit supra terras primus Arie tis gradus, nisi Cancer imum coeli locum tenens motu atque detrusu suo gra dus illos Arietis in altum propellat, extollatque in apertum. Est igitur ut Cancer autor quasi quidam prodeuntis Arietis in apertum angulari suo impulsu, sic pater proditignis in lucem filij. Cum igitur pater sit autor filij, recte fratrum locus patris loco coniungitur: nam &fratres ab eodem patre proueniunt. Iure etiam quartus locus nascentis filij cardinem, de car dine genitoris irradiat. Iure etiam quae patris sunt, ab eodem ipso loco quae runtur. Habet etiam locus hic significationem patrimonij, rerumque paternarum, facultatum etiam domesticarum, quaeque patrimonium ipsum, domesticasque facultates etiam occultas constituunt. Cum autem maxima atque arctißima in hominum genere, filiorum ac patrum coniunctio sit, iureque prima &dicatur &habeatur societas, iure etiam loco maxime sociabili attribuitur, qui ordine suo in orbe signorum aspectu cum primis sociabili horoscopo coniungitur, quocirca cum huiusmodi quintus sit locus, filijs meritò dedicatur. Nam si tertius locus addictus est fratribus, propter primam aspectus coniunctionisque cum horoscopo societatem, quae tamen societas ali quanto imbecillior est, cur non quintus locus filijs addicetur? Quandoquidem ut nulla est arctior quàm filiorum ac patris coniunctio, ordine ac lege naturae, LIB. II. naturae, sic nullus coeli aspectus, nulla signorum coniunctio, quàm quae est è triangulo, arctior ac propinquior inuenitur in serie atque orbicularitate progredientium ab horoscopo signorum.