# De rebus coelestibus 75.1-5

Pontano, De rebus coelestibus, 75.1 to 75.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/75.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/75.1

Qui locus nonus est: huic de religione nomen est inditum, nec iniuria, cum enim in hemisphaerio superiori iungatur ascendenti dextro à latere, aspectuque maxime familiari, & ascendens locus, ut dictum est, corporis temperationem, corporeaeque conglutinas tionis accidentia significet, uitaeque ipsius qualitatem, hic ipse locus non immerito nati aptitudinem, propensionemque, &, ut ita dixerim, applicationem ad religionem indicat, pro qualitate quidem signi, itemque signi ipsius domini, eiusdemque domini constitutione in figura. Cum autem prima quidem uirtus religio sit, quoddamque quasi fundamentum ad bonos mores, rectamque animi institutionem, aspectus hic superiori è semicirculo & benignus & felix, quid benignius, quid felicius portendere nascenti potest, quàm ut ad religio nem, quae uirtutum mater est, à genitali eum principio ducat, & tanquam manu prehensum aris admoueat? Vt enim agricola in solo bene subacto semen iacit, talesque postea fruges proueniunt, qualis natura fuit seminis, eadem uia in compage glutinanda corporis, loca ipsa, locorumque domini, ipsorumque dominorum constitutiones atque aspectus pro natura sua semen quasi quoddam ad uirtutem, seu ad uitium natis indunt, & quodammodo fermentant: quo è semine prognata germina in informandis animis, moribusque constituendis fruges ipsas pro natura sua uel ad probitatem uel ad improbitatem, ad rectum uel ad prauum proferunt, praesertim ubi ad temperaturam bene seu male procreationis initio conglutinatam, proba improbaue institutio post accesserit. Nam & institutio in utranque partem non exiguum confert. Meritò igitur locus hic pium ac uenerabile sibi religionis nomen uendicauit. Et profecto si substantiae, si fratrum si parentum, liberorum aegritudinis, uxoris locus, ac rerum harum cuique suus in coelo est attributus, cur non fidei, religioni, pietati, rectaeque animorum informa: tioni, quae hominem ipsum maxime spectatum efficiunt, locus etiam attribuatur suus? Accommmodatior autem quàm uonus attribui poterat nullus, tum propter triangularem situm ad horoscopantem partem, tum propter hemisphaerij superioris dignitatem ac meritum: cum etiam locus ipse nonus Soli sit adiudicatus, qui religionis autor est & parens, atque ab insita benignitate Deus cognomentum acceperit, eam ob rationem, quam tertio in loco attulimus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
