# De rebus coelestibus 75.6-7

Pontano, De rebus coelestibus, 75.6 to 75.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/75.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/75.6

Habet etiam significationem sectarum, nec mirum, quan do sectae ipsae religione comprehenduntur: item diuinationis, somniorumque, habet & peregrinationis, legationisque: quippe cum à puncto medij coeli haec ipsa coeli pars digrediens, aliò proficiscatur atque contendat, ab exortu enim profecta ad medium, atque ab eo digrediens, uertit se in occasum. Huic locus honorum ac magistratuum meritò adiungitur, atque ordine quidem suo, qui decimus est, atque in summa coeli parte constitutus. Perinde nanque ul honor inter mortales ac ciues ipsos maximum quoddam habetur bonum, quod etiam primum inter homines existimatur, locus hic ipse decimus in altißima mundi parte, ueluti editißimo in solio constituitur. Cum enim homo natura sit sociabilis, primum natura ipsa duce societates colit, ac coetus amat, qui è ciuibus constant: deinde cum sit etiam honoris appetens, inter ciues ipsos excellere nititur, quo fit, ut honoris, ut gloriae euadat quamappetentißimus: certando enim animus magis ac magis efferuescit.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
