# De rebus coelestibus 76

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/76

Atque ut numerus ipse de cimus alios complectitur numeros, estque caeterorum terminus quasi quidam, sic ciuilium bonorum primarius finis est honor & gloria. An non magistratus etiam ipsos, quique magistratibus praesunt, ut in populo eminentißimos, in edito atque illustri sedere loco, nedum in urbibus, in quibus locum habet humanitas, honorisque delectus, sed etiam apud barbaras nationes cautum & constitutum est? quorum maiestate nihil est apud gentes ipsas antiquius. Neque indigne igitur, neque irrationabiliter à decimo loco medijque coeli cardi ne magistratus atque honores quaeruntur. Quin merito etiam suo, ei bono quod maxime inter ciues expetitur, locus is in coelo dedicatus est, qui hono rum ipsorum denunciationem prae se ferat. Ad haec idem hic locus & patriam, & actiones, artis quoque ac uitae genus, quinetiam animi propensiones, studiaque, uirtutes item ac uitia indicat: tanta uis, autoritasque propter cardinis maiestatem ei est insita. Vndecimo loco addicti sunt amici, consiliarij, suffragatores: assistit enim decimo, perinde ut consiliarij aßistunt ma gistratibus ac principibus. Etenim ut ipsa sine amicis uita, sic magistratus absque consiliarijs, principes ciuitatum sine asseclis ac clientibus, reges ipsi denique sine ministris tueri honores, magistratusque ipsos gerere, ac subiectos moderari populos nequeunt. Suffragatur autem locus hic ascendenti tum è parte coeli ad culmen progrediente, tum aspectu sexangulo & amico, quando sine amicitia uita humana manca est ac destituta. A fauore igitur, à spe, à fide ac benignitate locus ipse latine bonus Genius, Graece ἀγα θὸς δαιμων cognominatus est, ac Iouis stellae, quae maxime benefica est, ad ditus. Secus autem usuuenit in loco duodecimo: siquidem nullo aspectu ascendenti coniungitur, quin ab eo deficit, tanquam qui desciscat. Quocirca moerorum, tristitiae, aerumnae, inimicitiarumque cognomento nobilitatus est, insitamque ob malignitatem ac nocendi potestatem, mali Daemonis titulo notatus est, cum etiam morborum indicationem habeat, seruilisque substantiae, easque ob res Saturni stellae sit addictus, cuius qualitas est malefica. Hunc igi tur in modum omnis duodecim locorum signiferi figura constitutioque distribuitur, ut uix aliquid in uita boni aut mali, honoris aut opprobrij, uitij aut uirtutis, ualetudinis secundae aut aduersae nascenti sit euenturum, quod non ijs è locis, eorumque statu ac dominorum situ constitutioneque portendatur. Etenim loca ipsa licet illarum potißimum rerum significationem habeant, quibus à rebus cognominata sunt, à singulis tamen locis aliae atque aliae res, negotiaque & indicantur & quaeruntur. Quod etiam in magistratibus COEL. LIB. II.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
