# De rebus coelestibus 77

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/77

tibus usuuenit: quippe cum una tantum è re nomen adepti sint, ijdem tamen com pluribus negotijs & praesint, & prospiciant. Initio nanque consules quod rei publicae domi consulerent dicti sunt, ijdem tamen foris bellum gerebant, & cum imperio prouincias administrabant, deque recto & prauo, iusto atque iniusto iudicium ferebant. Eadem ratio Aedilium, Praetorum, Censorum, Dictatorum. Grammatici quoque ipsi nominantur à literis, quae Grae ce sunt γράμματα, Latine literatores dicti: non modo autem de literis & syllabis & dictionibus cognoscendis horum studium est, uerum & Rae tas interpretantur, & historias noscitant, deque moribus adolescentulorum uitaque instituenda praecepta tradunt. A singulis igitur locis pro qualitate rerum locorumque plura ac diuersa inter inuestigandum, sciscitandumque & exiguntur & denunciantur, quemadmodum suo tempore de singulis dice tur: ut nihil ferè maiusculum in uita sua nascenti contingat, cuius non ex ijs locis indicium sumi queat. Ac de duodecim locorum constitutione, ordine ac nominibus satis sit haec nunc attigisse. Nec uero reticenda sunt à nobis, quanquam scribendis his minime aut ambitiosis, aut superstitiosis, quae de duodecim locis, atque eorum siue dominis, siue patronis tradita sunt à Chaldaeis Babylonijsque autoribus: quae qui dem sic referentur, ut ne tanquam artis praecepta, institutaque disciplinae, & ut sic dixerim, postulata aut uideri, aut teneri ea uelimus, cum tamen probabilia appareant. Aiunt itaque Saturni stellam & tenebrosam esse, & erraticarum omnium supremam ac primam. Quodque infans è tenebris in lucem ueniat, ac primus Signiferi locus, hoc est prima è duodecim domus infe riori ab hemisphaerio, aeque ac è tenebris in lucem prodeat, nasc ente aliquo idcirco primum locum, ac domum primam Saturuo dedicarunt: eò etiam libentius, quod ijdem ipsi autores sunt, Saturni sub dominatu esse, quàm diu matris in utero foetus fuerit. Hac eadem ratione adducti, primum mensem generati in utero foetus Saturno etiam ascripserunt: secundum autem & mensem & locum Ioui, quod secundo scilicet post Saturnum orbe feratur Iupiter, quodque foetus ipse post conceptionem alendo & perficitur & conser uatur, ortumque infantis educatio confestim sequitur, onus educationis ipsius (quod ordo sic ferret sphaerae) Ioui in sortem ac patrocinium ceßit. Qua è re & domus haec, quae census ac substantiae dicitur, unde uitae alimenta subministrantur, & educatio infantis, Ioui est attributa. Tertius ordine suo & mensis & conceptus, & signiferi locus ascriptus est Marti. Quocirca locus is quoniam propter generis propinquiorem agnominationem, sanguinisque societatem appellatus est à fratribus, & fratrum & sororum signifi catio dedicata est Marti, sunt enim fratres post primum partum à patre ipso tertij. Quartus mensis, itemque signiferi quartus locus Soli ex ordine dedicatur, & quia locus is denominatus est à patribus, patrum quoque significatio in genituris Soli est adiudicata, habetque Sol in genituris patris ipsius indi cium, est enim formae dator, quod patris quidem officium est in creanda prole.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
