Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. Rimae autem ad significandum partes sunt cardinum, id est angu Leglorum: hoc autem loco cardines intellegi uolumus, non quatuor sillas ternorum signorum comprehensiones, de quibus haud multò ante disputatum est, sed quatuor illas angulares coeli partis, Graeco uerbo κεντρικὰς, &penè dixerim nostro Cuspides, in qui bus erraticae stellae constitutae ualentißimas ad agendum uires nanciscuntur: Perinde ut principes, ut reges in solio constituti autoritatis plus obtinent ac uirium, &si cum principes, tum reges in sua quisque ditione tum arces quasdam, tum oppida peculiaria magis habent.