# De rebus coelestibus 78-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/78-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/78-2

Cap. V. Rimae autem ad significandum partes sunt cardinum, id est angu Leglorum: hoc autem loco cardines intellegi uolumus, non quatuor sillas ternorum signorum comprehensiones, de quibus haud multò ante disputatum est, sed quatuor illas angulares coeli partis, Graeco uerbo κεντρικὰς, & penè dixerim nostro Cuspides, in qui bus erraticae stellae constitutae ualentißimas ad agendum uires nanciscuntur: Perinde ut principes, ut reges in solio constituti autoritatis plus obtinent ac uirium, & si cum principes, tum reges in sua quisque ditione tum arces quasdam, tum oppida peculiaria magis habent.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
