# De rebus coelestibus 79

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/79

in quibus & amplius delectan tur, & iura sua libentius exercent. Quo fit, ut in hac ipsa duodecim locorum constitutione ob alias quàm quas diximus causas, Sol sibi nonum, Luna octauum peculiariter uendicauerit locum, Iupiter undecimum, Venus quintum, Mars sextum, Saturnus duodecimum. Quod cur ita comparatum sit, ratio praetereunda non est. Primus igitur maximeque propitius coeliad ascendentem partem aspectus nono est à loco. Quocirca cum ascendens pars nati uitam, animatique compagem corporis sibi uendicet sitque Sol spiri tus ac uitalitatis, ut ita dixerim, autor, idemque pater, habeatque inter planetas id iuris, quod inter corporis membra cor ipsum habere traditur, iure uitalitatis autori atque conseruatori locus est maxime beneficus attributus, in eoque potissimum laetari atque exultare creditus est, cum etiam Sol ipse sit lucis ac diei autor, perque eum locum de die duntaxat feratur. Neque enim locus subterraneus Soli erat dedicandus, cum luci tenebrae aduersentur. Iupi ter etiam, cum sit stella eius maxime salutaris, ac luce gaudeat, sequaturque diurnam Solis conditionem, undecimum sibi locum desumpsit, quo è loco felicibus radijs ascendentem partem & illustret & foueat. Nam cum uita è calido & humido potissimum constet, cui quidem qualitati Iupiter praesidet, mirificum irradiatione sua corporibus affert praesidium. Felix igitur stella felicem sibi locum in quo gauisura peculiari quadam hilaritate esset, sibi uendicauit, quo è loco & ascendentem intuetur partem, & ad coeli medium progressura loco sibi tantopere accommodato magis ac magis laetatur. At Venus utpote nocturna propter qualitatem, cui dominatur, itemque ut salutaris & benefica, quintum sibi delegit locum, quo è loco maxime beneuolo aspectu ascendentem intueretur coeli partem: appositißime hoc quidem, nam & de triangulo aspicit, id est benefico è loco, cum sit ipsa benefica, & cum propter humectationem nocte gaudeat, locus ipse quintus ut subterra neus, naturam Veneris mirum in modum adiuuat. Adde quod genitalis cum sit, sobolis etiam locum sibi delegit, ut merito etiam suo gratum. Quando lupiter quod laetaretur maxime actionibus, locum etiam actioni bus appositum sibi desumpsit. Maleficae uero stellae propter maleficentiae similitudinem, & ut ita dixerim, societatem, loca nocentia, exitiosaque, in quibus malefaciendo, & quorum auxilijs nisae laetarentur, sibi delegerunt, Saturnus quidem cum sit diurnae conditionis duodectmum, Mars uero sextum, nocturnus enim quod esset, in locum subterraneum conceßit. Cumque Saturnus tristitiam, moerores & carcerem inferat mortalibus, locum his inferendis accommodatum sibi maluit: at Mars ut qui esset aegritudinum autor, locum aegritudinibus ac morbis maxime idoneum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
