# De rebus coelestibus 8

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/8

De Qualitatibus duodecim signorum. Cap. III. Ec uerò eorum quae gignuntur quicquam fieri, nisi è quoquam potest: materiam enim existere oportet aliquam, è qua quid efficiatur. Quod quidem in fabrili & ijs quae manu fiunt artibus uidemus. Quocirca quum materiae proprium sit formam suscipere, erit eiusdem quoque proprium, hoc ipsum non modo pati, uerum etiam ad patiendum naturaliter affectam esse: quippe quum ut marem foemina, sic materia ipsa suapte natura formam appetat, cui suscipiendae praesto semper est. Quocirca cum hoc ipsum pati materiae proprium sit, nec forma nisi ab aliquo queat authore dari, cuius proprium sit agere, uidendum est cuius sit haec uis propria. Requirimus enim id quod nec immutari, nec corrumpi ualeat, nullasque sibi aduersantis uires sentiat, in quod nec aliud conuertatur, nec eius in aliud sit conuersio. Haec autem ipsa uis & coeli & stellarum, quae coelo feruntur, propria esse uidetur, maxime uero stellarum earum, quae terris sunt propinquiores, eiusque coeli tractus, in quo stellae ipsae cursus suos errando conficiunt. Harum autem stellarum cum Sol princeps sit ac moderator, à quo aliae quidem abesse nisi breuibus quasi quibusdam deambulationibus nequeant: aliae uerò ubi longius processere, quasi conspectum eius requirentes, retro ad eum conuertantur, Luna quoque ipsa, cum lumen ab illo quotidianum mutuetur: nimirum quem quaerimus authorem procreationis, & tanquam parentem Solem eße manifestum est. Hinc ueteres Liberum eum patrem agnominarunt. Quando autem nec coelo, nec stellis frustra est motus à natura datus, ac motum ipsum procreationis causam eße constat, uidemusque inferiora haec corpora coeli ac syderum orbicu lationes sequi, tantasque fieri rerum omnium uarietates ac uicißitudines, pro loco tamen ac tempore, dubitandum non est, aliquos esse coeli tractus, qui haec quàm illa corpora, ipsorumque corporum qualitates magis minusue affi ciant. Ad quae loca ubi Sol, Lunam ue, aut stellarum aliqua, siue ipsa sola, siue alij coniuncta peruenerit, aut hostilibus ea radijs percußerit, amicisue illu strauerit, tunc mirum in modum locorum uires augeri, praesidio addito, aut ab hostica configuratione imminui. Quam tum conuenientiam, tum dissen sionem elementa ipsa, quaeque ex elementis constant, non in qualitatibus mo dò, uerumetiam in substantijs ipsis referant. Et alia quidem statim, alia ue ro serius, pro rerum syderumque natura. Etenim quatuor haec corpora quae ignem, aquam, terram, spiritum, id est, Graeco nomine aërem dicimus, cum rerum sint principia, nec praeterea sit aliud rationis eiusdem, sintque tam subiecta motibus, quam uidemus, necesse est etiam in coelo, à quo mouentur, eius modi uim ineße, quae quodammodo foueat, & tanquam astruat materiam, in qua sese exerceat. Quocirca signa ipsa alia ignea, Arietem, Leonem, Sa gittarium: ilia aquea, Cancrum, Scorpium, Pisces, esse compertum est.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
