# De rebus coelestibus 80

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/80

Neuter autem locus ascendentem ullo modo aspicit, sed ac si odio illum habeat, auersatur. Itaque hic ille tanquam carceris ipsius custos ad fores excubat, gaudioque ibi exilit: hic uero quasi quodam ex ergastulo seruos inde, id est morbos uitiaque ad infestandos mortales emi tit. Locus autem Mercurij in hac ipsa distributione non temere praeteritus est ab antiquis autoribus: naturae nanque tam uersatilis cum esset, ut ad beneficium maleficiumque facile conuertatur, nullus eiusmodi locus uisus est Mer curij naturae idoneus. Etenim loca, de quibus dictum est, suapte positura ac situ aut aduersantur ascendenti, aut illud amice aspiciunt, aut etiam cum illo nulla prorsus societate iunguntur, neque unquam situs ipsius qualitatem mutant. Quocirca recte in hac ipsa locorum distributione praeteritus est Mercurius. Recte etiam Lunae, quae Solem non secus quàm in distribuendis domicilijs in huiusmodi quoque locis partiendis comitatur, octauus attribus tus est locus: ut enim Cancer antecedit Leonem, sic locus octauus nonum. Ad haec cum Luna sit corporum ipsorum parens ac nutricula, materiae enim praeest, in hemisphaerio superiori locus ei deligendus fuit, ne à Solis loco ui ciniaque recederet, cuius desiderio fomentisque teneatur, perinde ut formae cu piditate materia. Laetatur autem eo loco Luna, ibidemque constituta gaudio exilit, nocturno scilicet tempore propter conditionis similitudinem. Nam & Iouem nocturno tempore, simile est ueri, in undecimo, quanquam suus est ipsius locus, propter conditionis dißimilitudinem non adeò exultare. Genialis igitur Lunae locus est octauus, in quo noctis tempore Luna ipsa in uenta ad felicitatem plurimum confert, fota conditionis suae beneficio: quippe cum diurno quidem tempore non tam delectetur loci ipsius situ, quàm diurna, sibique aduersante qualitate offendatur. Nullus autem cardo è quatuor angularibus coeli locis planetae cuiquam peculiariter est attributus, quod uidelicet quocunque in angulo planeta quiuis inuentus uires amplißimas ad agendum mutuatur, à loci ipsius potestate atque excellentia. Ni hilominus quidam ascendentem locum Mercurio ascripsere, quod eius stel la hoc in loco potißimum exultaret: cum enim rationi praesit, uoluerunt hoc cum loco delectari, cuius esset significatio ac potestas in corporis animaeque compage. Cumque eadem stella motu cum primis gaudeat, laetari horoscopo, unde natus ex utero prodiens in lucem, atque ad actiones ueniret, putauere. Hac eadem ratione adducti uoluere Lunam tertio loco gaudere, quod is locus peregrinationis significationem haberet, cuius est proprium mutare locos deque regione in regionem proficisci. Idque ratione non caret, nam & ascendentem locum aspicit è sexangulo, & cum sit nocturnum luminare, ac foemi neum, de inferiori hemisphaerio intuetur horoscopum, perinde ac Sol, cum sit diurnum ac masculum de triangulo hemisphaerioque superiori. Quando quidem utrunque luminare corpori ac uitae praeest.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
