# De rebus coelestibus 82

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/82

Cap. VI. Vm autem tempus ipsum sit quaedam quasi motus obseruatio diebusque ac noctibus potißimum constet, omniaque quae ad generationem ac corruptionem spectent, suo fiant in tempore, stellae quoque erraticae pro natura sua aliae diurno tempore, no cturno aliae magis delectantur. Quo fit, ut earum actiones in elementis rebusque mortalium uehementiores contingant, ubi cum tempore temporisque qualitate congruerint: haec autem ipsa conuenientia, & quidam quasi consensus qua litatum, Conditio à maioribus nostris dicta est, Graece est ἄιρεσις. Itaque diurnis in genituris planeta diurnus bene collocatus plurimum quidem ra tione conditionis uiribus suis adiungit. Sunt autem diurni planetae, videlicet qui Solis naturam sequuntur, lupiter ac Saturnus, alter beneficus & salutaris, alter malignus atque calamitosus planeta: nocturni uero Mars ac Venus, Lunae enim qualitate delectantur, alter quidem maleficus, salutaris altera. Iupiter igitur, quod calidae humescentisque temperationis est dominus, quae natura generationi maxime accommodatur, ad haec quod calidum ubi ab humido superatur, fit ad generandum remißius, uis enim ipsa genita lis à calore mouetur, idcirco die laetatur, quandoquidem inducendae formae studiosior est, noctem uero propter humidi exuperantiam reformidat, quocir ea uires eius die maiores sunt ac uehementiores, noctu minores ac remißio res, propter caloris ipsius remißionem, humidique excessum. Saturnus autem propter insitam frigiditatem, quae natura senum est, à calore Solis refocilla tus uires ad agendum potentiores suscipit, adaucta etiam siccitate, quae ipsius est propria: cum utrunque etiam Solis sit & calefacere, & exiccare. Quinetiam aduersantis conditionis tanta uis est, ut saepenumero stellae ex hac ipsa dißimilitudine parum conuenientes sibi qualitates induant, & tan quam indignatae contrarios etiam effectus inducant. Quod in hominibus ipsis etiam bene institutis usuuenit, ut cum secus quàm sua ipsorum institutio fert, aliquid moribus eorum aduersum tentetur, indigne id ferentes, ab insito naturalique ingenio non modo longius recedant, uerumetiam ad ea transeant, quae ingenio aduersentur atque institutioni, indignitate rei commoti. Illud autem mirum, quod naturae feruentioris cum sit Mars, nocturna tamen humectatione capiatur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
