Latin
Cap. VII
Pontano, De rebus coelestibus 84-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. Rtus item, occasusque, &ipsae à media linea declinationes in austrum septentrionemque, à quibus diuersarum quoque qualita tum uentos flare iam diximus, nunc quidem augent stellarum ipsarum qualitates ac uires, contrà nunc imminuunt. Etenim Saturnus in parte quae est ad orientem de die constitutus propter calorem siccitatemque regionis, inde nanque dies exoritur, non parum hinc sibi uirium adiungit, hoc est radijs eius uis insita. Secus autem in regione, quae est ad occasum propter frigiditatem humectationemque regionis, è qua nox surgit, quando humidum frigidumque ob Solis discessum unà increscit, uiribus eius permultum detrahitur. Quod à solerti Mathematico in conciliandis stellarum effectionibus non minus quàm à medico in miscendis potionibus remedijsque adhibendis obseruandum uidetur. Neque enim tot ac tam inconstantes rerum, morum, euentorum, temporum diuersitates contingerent, ni si ob tantam immutationem ac diuersitatem qualitatum, motus situs, aspectus, configurationisque coelestis: ut nulla meo quidem iudicio in cognoscendis aut explicandis stellarum significationibus maior existat difficultas, ne que ubi solertius adhibendum sit studium, quàm in illis perspecte tempes ranterque commiscendis. De erraticarum qualitatibus. Cap. VIII. Voniam autem dum de Zodiaci constitutione disserimus, paulatim sermo noster ad erraticas peruenit, non inconuenienter deinceps de ipsis quoque erraticis, idque aliquanto diffusius disserendum uidetur, quarum effectiones in elementis tam sint, elementaribusque corporibus manifestae, ut ne nubecularum quidem commotiones in aëre praeterquàm illis excitantibus fieri omnino contingat.