# De rebus coelestibus 84

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/84

Nec uero, quod ante à nobis abunde dictum est, huiusmodi qualitates corporibus stellarum insunt, ut ipsae quoque perinde ac elementa, corporumque nostrorum humores mutentur, quippe quae agant, uiresque suas exerceant in qualitatibus, quibus ex actionibus tales eas esse dicimus, qualis in elemen tis corporibusque inferioribus qualitates excitant, id quod generationis atque corruptionis gratia maxime necessarium est. Neque enim natura ipsa hac quoque in parte receßit ab artificio suo. Etenim cuique ferè rei propria ac peculi tria quaedam sorte sua insunt: idque quanquam oculis minus cernitur, ipsae ta men effectiones indicio nobis sunt, quae quidem maiores, minoresue existunt, perinde ut alia quoque adiumenta illis accesserint. Mutari qualitates planetarum pro coeli regione.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
