# De rebus coelestibus 89

Pontano, De rebus coelestibus, NIAD IOANNEM PARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/89

NIAD IOANNEM PARDVM, De rebus coelestibus Lib. Tertius. PROOEMIVM. NTER rerum naturae indagatores liquidissime quidem constat Ioannes Parde, quae coelo feruntura or pora, ea minime corruptibilis concretionis esse, omnis item alternationis expertia, corporeaeque conuer sionis, nihil etiam elementare, nihil elementaris con ditionis penitus in sese admittere, quinimò corporibus his elementaribus, ipsisque elementis omnino impe rare, illaque pro arbitrio afficere, & in alias atque alias qualitates formasque conuertere, inde etiam eorum quae genita sunt interitum sequi, rerum mox aliarum generationem aliam atque aliam: quibus ex alternationibus conuer sionibusque illud quoque iure effici, ut inferiora haec corruptibilia & censean tur & sint, contrà coelestia ipsa perpetua semperque in sese consistentia, quip pe quae alterius cuiusdam, sibique ubique constantis naturae sint, atque essentiae. Quam ob rem si corruptibilium propria sunt corporum siccitas humilitasque caliditas item atque frigiditas, si quod paulò ante calidum erat, occupatur mox à frigore, & quod aridum, ab humore, quibus ab immutationibus sequitur tandem rerum interitus: nimirum stellarum corpora nequaquam hac afficientur atque alternabuntur uia, incorruptibilia siquidem sunt, nullisque eiusmodi immutationibus obnoxia. Nihil habgtergo Sol quod in stellarum corporibus calefaciat, quomodo ergo stellarum calefactio manabit à Sole? quomodo ab euaporationibus terrestribus illarum humectatio? Ad haec qualitates hae generationis atque corruptionis ministrae sunt, ac penè dixerim nutriculae. Nulla autem in coelo generatio, cum nulla illic sit corruptio. Quocirca ut nulla in coelo generatio, sic nullae stellarum corporibus huiusmodi qualitates aut accidunt, aut insunt. Nec Sol igitur illorum calefaciet cor pora, nec illa de Solis calore concalescent. Quid quod, ut in his ipsis elemen taribus uidemus corporibus. Solis calor concipitur de radiorum eius refle xione, quae quidem ipsa fit in aëre, ac per aërem? At in coelo nullus est aër, nihil omnino aërium, quia nihil omnino in coelo corruptibile, nullaque ex alia in aliam qualitatem transitio, nulla igitur illic de reflexione radiorum Solis calefactio. Falso igitur, ac sine ulla uera naturalique asseritur causa, Mercurium de Solis propinquitate perarescere, quam quidem arefactionem contendunt de finitima Solis regione proficisci. Quid illud, quàm inepte, quàm etiam desipienter? stellae qualitatem ab eius colore iudicari, ut Martis feruorem à colore illo rutilo, ac si qualis cernitur in aëre, talis omnino color insit eius stellae corpori, ac non potius rutilescat in aëre, cum unus idemque etiam co lor eandem semper qualitatem non indicet, ut in calce, niue, oßibusque iudica ri potest, quae quidem albo colore pariter sunt praedita, neque radij solares in occasu appareant, quales in ortu, quinetiam Martis, Veneris, Iouis, Satur ni colores uariantur, & dum per regionem feruntur, quae est ad ortum, & dum per eam quae uergit in occasum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
