# De rebus coelestibus 90

Pontano, De rebus coelestibus, NIAD IOANNEM PARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/90

Nam & aër medius, & radiorum tum rectitudo, tum obliquitas, & eorum aut maior aut minor à terris recessus, aduentus etiam ad nos ac digressio à nobis, mutationes eiusmodi colorum ut afferant, necesse est. Quocirca syderis qualitas, seu calida seu frigida, non debet à colore iudicari: non tamen ut color ipse saepenumero propriam rei qualitatem non indicet, sed quod etiam persaepe fallat. Ad haec eadem lex esse non debet, nec esse omnino potest in coelestibus elementaribusque corporibus. Non minus etiam inepte sentiunt, qui calefacere Solem ex eo arbitrantur, quod medius inter erraticas constitutus sit, ac si loca media calorem excitent, quia medij ipsius natura hoc ferat. Quod si detur, ter ra, quae totius mundi medium tenet, esset omnium corporum calidissima. Accidunt autem haec, quae de calefactione dicuntur, in aëre & per aërem. Quanobrem cum in coelo nusquam sit aër, ne calor quidem illic excitabitur, perin de ut nullus excitatur strepitus ex tot uagantium stellarum, coelestiumque cor porum orbiculationibus. Quod si in coelo quaerimus ea quae ad oculos atque ad aures pertinent, cur non etiam ea quae ad nares? nam & de calido odores etiam efflantur. Adde quod nec Sol medium ita tenet inter erraticas locum, ut tantundem à Luna atque à Saturno distet. Quod si medium aliquod iuxta Mathematicam dimensionem metiri uolunt, legant Aristotelem impu gnantem in causis naturalibus numeros, numerorumque potestatem ac regu lam: cuius sententia cognita, satis scio, nihil eis quod cum ratione aduersus afferant, relinquetur. Nulli igitur colores insunt syderibus, uerum fulgores ac splendores potius, qui per aërem diffundentes sese, non uno quidem modo afficiuntur, tum pro natura corporis è quo splendor exilit, tum etiam pro natura aëris ipsius, aëriaeque regionis, ac pro rectitudine, obliquitatemue radiorum: quam ad rem non parùm etiam sua illorum imbecillitas confert, è remotißimis atque altißimis orbibus defluentium. Itaque neque Sol in orbe suo calidus est, nec ipse stellarum corpora in coelo calefaciendo afficit, uerum in feriora haec corpora, quae & à se, & ab illis mouentur, affectaque in aliam at que aliam qualitatem ac temperationem transeunt. Nam si stellas Sol calo re suo afficeret, perinde ut corpora, quae ex elementis constant, afficit, & coelum quoque ab illo calefieret, de cuius coeli concretione stellae existunt: unde & hemisphaerium hoc superius frigeret noctu, contrà inferius concalesceret: quod nihil esset aliud, quàm ut & coelum & stellae, & ipsarum stellarum orbes eadem illa paterentur, quae elementa ipsa, resque elementares patiuntur, nunquamque in statu suo consisterent: nihil etiam prorsus existeret in rerum na tura à corruptione atque à morte tutum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
