# De rebus coelestibus 91

Pontano, De rebus coelestibus, NIAD IOANNEM PARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/91

Eadem profecto ratione nec Satur ni frigida in coelo stella, nec Martis ignea, nec Iouis ac Veneris temperata est, nec item Mercurij arida, Lunae humida ac uaporosa. Sed in elementis ipsis, elementaribusque rebus, eiusmodi qualitates stellae ipsae mouendo, gutque afficiendo moderantur, quo rerum elementarium prouentus sequatur, alternatioque qualitatum, è qua generatio existit atque corruptio. Quid autem mirum, stellas à natura sic institutas ad agendum pro qualitate orbis atque concretionis suae? quando quae in terris, quae in aquis, atque aëre uitam ducunt, diuersa etiam ratione ad patiendum, recipiendasque in sese illarum effectiones nata atque instituta sunt. An non in nostro corpore pulmones, iecur, lienis, renes, cor, quorum ministerio & spiramus & uiuimus, diuersa ratione & mouentur & mouent? Absit igitur, cum de coelestibus loquimur cor poribus, quaecunque iniuria. Quid enim ignominiosius dici, aut excogitari ad uersus coelum, diuinamque stellarum maiestatem potest, quàm ut corruptibilibus, & nunquam in statu suo consistentibus qualitatibus praedita esse illa aut dicamus, aut existimemus? Iterum dicam, absit tanta haec, tamque nefaria coelesti bus sempiternisque à corporibus iniuria, deque illis ut de immortalibus aeternisque corporibus, inferioraque haec moderantibus, pie recteque & sentiamus, & praedicemus. Habeat igitur Sol & Luna inter stellas, singulae item erraticae singulis in qualitatibus id iuris, autoritatisque ad generandum, alendum, alternandumque, quod cor, quod cerebrum, iu corporis animalitate (utar enim saepius inusitato, sed fortasse non inconcinno uerbo) quod alia item mem bra, quae dicuntur primaria, &, ut hodie uocant, principalia. Atque ut qua litates ipsae plus minusue mixtae inter se uarias in corporibus temperationes faciunt, unde tanta diuersitas affectionum prouenit, eadem ratione stella rum radij mixti inter sese, atque in anum conuenientes misceant, temperentque uires atque actiones suas, qua è re prouentus multiplex, ac tantopere uarius existat in elementis, atque ex elementis, itemque corporibus, ex eorum commi xtione conflatis. Arbitrantur etiam Mercurij stellam maxime uentosam propter continuam motus sui seriem, quippe cum nunquam consistat, sed in aßi dua semper agitatione uersetur. Omnes enim erraticae & cum regredi, rur susque cum progredi incipiunt, dicuntur gradum sistere, compluribusque diebus eodem in momento stare, qua è re singulae erraticae binas dicuntur stationes facere. Solum autem Mercurium uolunt etiam in stationibus constitutum, nunquam adeò pedem sistere, ut non diebus etiam singulis, aliquot quamuis tamen paucas breuis circuli sui partes emetiatur, adeò stella eius concitata est, aßiduoque semper motu gaudet.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
