Latin
94.6 to 94.7
Pontano, De rebus coelestibus 94.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim de actio nibus affectionibusque coelestibus perinde ut de nostris sentiendum est, quippe cum coelestia ipsa corpora nullius externae opis indigeant, nullis egeant adminiculis, perfecta quidem per se, suisque uiribus integra. Quocirca non aliter mea quidem sententia tenendum ac sentiendum est, quàm ut coelestia illa corpora motus suos suasque orbiculationes sponte utique sua, peculiarique potestate exerceant, nullis externis uiribus adiuta, nulla Solis calefactione retro ad eum tracta, sed sola prorsus natura ministrante. Miris tamen laudibus prosequendi mihi uidentur, qui etiam ἐπικύκλους (sic enim Graece uocantur) commenti sunt. Quo enim haberent ubi intellectus beneficio sen sus conquiesceret, oculis quoque exposuerunt minusculos illos circulos, quibus corpora praelanetarum imposita, antrorsum retrorsumque, sursum ac deorsum orbiculatim ferrentur, motus cuiusque dimensione seruata. Quid autem in disciplinis utilius, quid ad docendum accommodatius, quàm ut sensus uires praesidiumque intellectui sumministrent? &quod intellectus contemplando assequitur, ut oculis quoque uidendum exponatur?