# De rebus coelestibus 95

Pontano, De rebus coelestibus, NIAD IOANNEM PARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/95

Quemadmodum in horo logijs, astrologicisque machinulis ac tabellis usuuenit, ut diuina haec potius quàm humana sint inuenta iudicanda. Verum ut existimemus stellas ipsas en positas circulis, ac tanquam curriculis quibusdam suis uehi, omnino est absurdissimum. Primum circulos illos quis mouet? qui si moueantur suapte natura, cur non stellarum quoque corpora, sua etiam ui, naturaque sic moueantur? quid enim opus exterioribus uiribus, ubi propriae uires satis sunt? Deinde corpora stellarum ipsa oculis cernuntur, quoniam è concretione orbis sui constant: quod si quod delatum est, cernitur, quoniam e concretione constat, cir culos quoque qui deferunt, è concretione constare par est, concretosque oculis sese uidendos offerre: non cernuntur autem, quoniam re ipsa nulli sunt, sed cogi tatione tantum concipiuntur, docendi atque comprehendendi gratia. Etenim tot lineae intersectionesque linearum re ipsa in coelo quidem nullae sunt, uerum docen di ac demonstrandi gratia solertißimi uiri commenti eas fuerunt, quando uix ra tione alia disciplina coelestis, coelestiumque progressionum cognitio tradi posset. Quid quod animalium sese mouentium nullum externo instrumento, sed tantum, modo proprio sibique naturaliter indito mouetur? Insunt enim uolucribus, piscibus, hominibus, pecori sua cuique instrumenta: nullum denique animal externo alienoque instrumento, sed proprio, sibique à natura indito ad sese mouendum utitur, motu scilicet eo qui suus cuique ac naturalis est. Multo autem minus quàm animalium horum corpora, externis adminiculis indigent coelestia, quibus quidem neque iumentis, neque uehiculis opus est ad euagandum. Itaque & circuli & epicycli cum toto hoc genere habendi sunt imaginarij, non autem ut qui re ipsa sint in coelo, sed inuenti prorsus atque excogitati ad motus demonstrandos, eosdemque ipsos etiam oculis exponendos. Augures dum auium uolatus captant, aërem omnem lineis partiuntur, eumque in regiones suis quamque cum finibus diuidunt, anticam, posticam, dextram, sinistramque. Qui terrarum spatium metiuntur, lineas etiam ab ortu ad occasum inter partes ipsas, & ea quae dicuntur climata, quod in septentrionem ascendant, producunt, uentorum quoque regiones lineis distingunt: nullae tamen in terris lineae, nullae in aëre, multo minus in orbibus sunt coelestibus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
