Latin
96.4 to 96.5
Pontano, De rebus coelestibus 96.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed iam ad erraticarum qualitates redeamus, quae licet nullae illis insint, tales tamen esse illas dicimus, quales in corporibus inferioribus ac paßiuis hu mores excitant, excitatosque moderantur. Opinantur autem ut in Luna, sic in quin que erraticis usuuenire, ut eae matutinae, hoc est postquam à Solis coniunctione digressae apparere iam incipiunt, in humectationem magis inclinent, quousque confecto itineris quodam quasi triente, consistere iam putantur, inde calfacere arbitrantur, donec uespertinae repedando effectae sunt: Ex hoc uero tempore, quousque iterum consistant arefacere, frigus inde inducere, donec rursus cum Sole coeant. Quod enim in annuo Solis circuitu contingit, ut principio humectet, qua è re uer humidius prouenit, inde calsaciat, quo fit ut aestas sit ardentior, deinde siccet, quae res autumnum sicciorem efficit, deinceps frigus inducat, unde hyems frigidior reddatur: idem quoque in planetae cuiusque epicyclaris cursus conuersione contingere putauerunt. Nam &elementorum conuersones eiusmodi sunt, &animalium ipsorum aetates hanc eandem seriem progrediendo retinent. Dictae autem sunt matutinae, quod manè ante Solis exortum, postquam à coniunctione eius recesserint, in ea oriantur coeli regione, quae est ad Solis ortum.