Latin
ii
Pontano, De rebus coelestibus ii
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORIS. Dispicienti mihi, lector amantissime, quo pacto nostra opera etiam Mathematices studiosis communicaretur, rectissime se obtulit illa IO. PONTANI, magno ingenio uiri, eruditissima ἀστρολογία. Quam siquis diligenter legerit, mox comperiet uerissimè à Comico dictum: Quot capita, tot sententiae: suus cuique mos. Neque mirabitur, cur cum ouum (ut dicitur) ouo simile sit, tanta reperiatur inter homines &facie &moribus dissensio, cum ijsdem elementis utrumque debeatur. Nam in his de rebus coelestibus libris clarè demonstratur, coeli magnum esse cum animantibus consortium, &non minus admirabi lem similitudinem. Sicut enim animal nasci nisi ex utroque gignentium natura negatum est (de putredine hic nihil agi mus) ita ubi Solis &Lunae opera desideratur, produci nihil potest. Quemadmodum enim mas agentis uires, foemina patientis munere celebratur, Sol ita agentis uires, Luna patientis habere putabitur. Sunt in foemina ad foetus nutrimentum certae superfluitates paratae, nec So li desunt quibus conceptae res naturales alantur. Vterus mundi cum terra dicatur, cur conceptum à Sole sperma euanescere sinat? Quod iam in animali cor est, Sol id esse in uniuerso mundo uidetur. Caloris naturalis fons, ut Ga lenus ait, cor ipsum est in animalibus, cui ministeria ex praecordijs, &quae alia iuxta sunt, parantur. Illud cor So lem credas, sed cui praecordia non deficiant. Planetae uerò reliqui Soli id praestant, quod cordi in animali, quaecunque sunt ei circumapposita. Horum aspectus omnia uariegant, formas permutant, nec eosdem in omnibus hi mores re linquunt: ut Medici mirari minime debeant, qui fiat, ut hominum temperamenta tam multipliciter sint uaria. Sed hic, lector humanissime, gustum uolui &specimen exhibere: quòd si uidero meam operam studiosis quamplu rimis non uulgariter probari, in promptu erit, eruditissi ma alia PONTANI monumenta producere: quorum admiratio, satis scio, tanta erit, ut se mihi multum debere doctissimus quisque haud dubiè sit confessurus.