# De rebus coelestibus xviii

Pontano, De rebus coelestibus, DREAM MATTHAEVM A3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/xviii

DREAM MATTHAEVM A3, QUIVIVVM, HADRIEN SIVM DVCEM, DE REBVS COELESTIBVS LIBER PRIMVS. PROOEMIVM. RISTOTELES rerum naturae inda gator solertissimus, Andrea Matthaee, manare coelitus tradit generationis nostrae pri mordia, indeque tanquam potiore à natura proficisci. Coelestia enim ac superiora illa sempiterna quidem eße censet, immortalisque conditionis sorte praedita: At inferiora haec nasci, augescere, nunquam prorsus consiste re, numeratimque interire, tametsi sua quaeque à specie conseruantur. Qua ratione & ipsa quoque aeternitatem sint adepta, conditione autem longe inferiore. Quando illa ipsa agendi, ut superiora: haec autem, ut inferiora, patiendi sint naturam consecuta. Et altera quidem inducen dae formae praerogatiua authoritateque ornentur: altera uero subministrandae tantum materiae seruiant, peculiariter ministerio huic apposi ta. Vt tantum propè quidem, ne examinatius loquamur, intereße uideatur, si comparatione, hac in parte uti liceat, quantum mares interest ac foeminas, in ipso hominum genere, quos natura ipsa sexu quoque suo discreuerit: quippe quae perfecti imperfectique rationem discriminatim eßet habitura. Rursus eos ita simul in generatione ad procrean dum conciliat, ut ex illorum conciliatione & copula generatio paßim substituatur. Qua in conciliatione & coitu mas eò apparet agnosciturque praestantior, authoritatisque magis perspectae, quod ei ut mouenti ratio inest, & cum ratione simul forma. Secus autem usuuenit in foemina, cui materiae unius indita est tantum suppeditatio. Siquidem motus ipsius principium, omnisque autoritas penes marem existit, cui ut autori, quod di ctum est, ratio inest ac forma, cuius ipse moueatur gratia. Quam etiam utranque ineße fabro in aedificandis nauigijs, & figulo in fingendis ampho ris certum est, motu ipso hoc praestante.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
