Latin
Section 1
Pontius Diaconus, Acta Proconsularia 1
Unproofread scanNot analysed yet
I. Prima S. Cypriani confessio coram Paterno proconsule. Presbyteros prodere renuit. Imperatore Valeriano (1) quartum et Gallieno tertium consulibus tertio Kalendarum Septem- brium, Carthagine in secretario (2), Pater- nus proconsul Cypriano episcopo dixit: Sacratis- simi imperatores Valerianus et Gallienus litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere Ro- manas caeremonias recognoscere. Exquisivi ergo de nomine tuo; quid mihi respondes? Cyprianus episcopus dixit: Christianus sum, et episcopus. Nullos alios deos novi, nisi unam et verum Deum, qui fecit coelum et terram, mare et quae in eis sunt omnia. Huic Deo nos Christiani deservimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus, pro nubis et pro omnibus hominibus, et pro incolumitate ipsorum imperatorum. Paternus proconsul dixit: In hac ergo, voluntate perseveras? Cyprianus episcopus re- spondit: Bona voluntas quae Deum novit, immutari nun potest. Paternus proconsul dixit: Poteris ergo secundum praeceptum Valeriani et Gallieni, exsul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus epi- scopus dixit: Proficiscor. Paternus proconsul dixit: Non solum de episcopis, verum etiam de presbyteris mihi describere dignati sunt. Volo ergo scire ex te, qui sint presbyteri qui in hac civitate consistunt. Cyprianus episcopus respondit: Legibus vestris bene atque utiliter consuistis delatores non esse (3). Ita- que detegi et deferri a me non possunt. In civitati- bus autem suis invenientur. Paternus proconsul dixit: Ego hodie in hoc loco exquiro. Cy- prianus dixit: Cum disciplina prohibeat ut quis se ultro offerat (4), et tuae quoque censurae hoc displi- ceat (5); nec offerre se ipsi possunt: sed a te exquisiti invenientur. Paternus proconsul dixit: A me in- venientur. Et adjecit: Praeceperunt etiam ne in aliquibus locis conciliabula fiant, nec coemeteria ingrediantur. Si quis itaque hoc tam salubre praeceptum non observaverit, capite plectetur. Cy- prianus episcopus respondit: Fac quod tibi praece- ptum est.