Latin
Section 5
Pontius Diaconus, Acta Proconsularia 5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Coram magna populi turba decollatur. Ejus cor- pus a fidelibus noctu sublatum sepelitur. Post hanc vero sententiam turba fratrum dicebat: Et nos cum ipso decollemur. Propter hoc tumul- tus fratrum exortus est, et multa turba eum pro- secuta est. Et ita idem Cyprianus in agrum Sexti (21) productus est, et ibi se lacerna byrro (22) expo- liavit, et genu in terra flexit, et in orationem se Domino prostravit. Et cum se dalmatica (23) exspoliasset, et diaconibus tradidisset, in linea stetit et coepit spiculatorem sustinere. Cum ve- nisset autem spiculator, jussit suis ut eidem spi- culatori viginti quinque aureos darent (24) Lin- teamina vero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. Postea vero beatus Cyprianus manu sua oculos sibi texit. Qui cum lacinias ma- nuales ligare sibi non potuisset, Julianus presbyter et Julianus subdiaconus ei ligaverunt. Ita beatus Cyprianus passus est; ejusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est. Inde per noctem sublatum cum cereis et schola- cibus (25), ad areas Macrobii Candidiani procura- toris, quae sunt in via Mappaliensi juxta piscinas, cum voto et triumpho magno deductum est. Post paucos autem dies Galerius Maximus procon- sul decessit.