Latin
XIV
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Post eum regnaverunt filii eius, diviseruntque sibi regnum, eo quod gemini essent, et Rasbivoy quidem Maritimam, Vladimirus autem Surbiam regebat; qui accepit uxorem filiam regis Ungarinorum, genuitque ex ea filios, et filias, et facta est pax firma inter Ungaros et Sclavos. Post haec Rasbivoy septimo anno regni sui mortuus est, Vladimirus vero accepit totum regnum, et XX° anno regni sui mortuus est.