# Regnum Slavorum 36.18-29

Pop Dukljanin, Regnum Slavorum, 36.18 to 36.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/36.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/36.18

Praeterea iusserat imperator per viam ponere ei insidias, ut transeunte eo insurgerent ex adverso, et interficerent eum. Deus autem omipotens, qui ab infantia custodivit famulum suum noiuit extra homines dormitationem accipere, nam misit angelos suos, qui eum custodirent, cumque transiret per loca, quo insidiae erant, videbant insidiatores comitari milites regem, quasi alas habentes, manuque trophaea gestantes, et cum cognovissent, quod angeli Dei essent, timore perteriti aufugerunt quisque in locum suum. Rex vero venit ad imperatoris curiam in loco, qui Prespa dicitur, moxque ingressus est, ut ei mos erat, orare coepit Deum coeli. Ut autem cognovit imperator advenisse regem, ira magna iratus, proposuerat nempe in corde suo, ut in via occideretur, antequam ad eum veniret, ne videretur consors, vel consentiens neci eius, eo quod iurasset, et in episcoporum et haeremitae manibus crucem dedisset, et hac de causa per viam insidias illi imposuerat. Sed cum iam videret denudatum opus suum nequissimum sedens ad prandium, misit gladiatores, qui eum decollarent, orante praeterea rege, milites circumdederunt eum, ut autem cognovit rex, vocatis episcopis et haeremita, qui ibidem aderant, dixit: Quid est domini mei? Quid egistis? Quare me sic decepistis? Cur verbis, et iuramentis vestris credens, sine culpa morior? At ipsi prae verecundia vultis eius non audebant aspicere. Tunc rex facta oratione, et confessione, accepto corpore, et sanguine Domini, crucem illam, quam ab imperatore acceperat, manibus tenens dixit: Orate pro me, domini mei, et haec venerabilis crux una vobiscum sit mihi testis in die Domini, quoniam absque culpa morior. Deinde osculata cruce dans pacem episcopis et flentibus omnibus egressus est ecclesia moxque a militibus ante ianuam ecclesiae percussus, decollatus est XXII die intrante maio. Episcopi vero tollentes corpus eius in eadem ecclesia, cum hymnis, et laudibus sepelierunt; ut autem Dominus declararet merita beati martyris Vladimiri, multi diversis languoribus vexati, intrantes ecclesiam, orantesque ad eius tumulum, sanati sunt.

---

Pop Dukljanin, Regnum Slavorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/presb-docl-regnum-sl.xml.
