# Regnum Slavorum 36.30-36

Pop Dukljanin, Regnum Slavorum, 36.30 to 36.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/36.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/36.30

Nocte vero videbatur ibi ab omnibus lumen divinum et quasi plurimas ardere candelas. Uxor vero beati Vladimiri flevit cum fletu, magno ultra quam dici potest diebus multis. Videns autem imperator mirabilia, quae ibi Deus operaretur, poenitentia ductus, satis timuit concessitque consobrinae suae tollere corpus eius, et sepelire honorifice quocumque vellet. Tulitque denique corpus eius, et asportavit in loco, qui Craini dtcitur, ubi curia eius fuit, et in ecclesia Sanctae Mariae recondidit. Iacet corpus eius integrum, et redolet quasi pluribus conditum aromatibus, et crucem illam quam ab imperatore accepit, manu tenet; congregaturque multitudo populi in eadem ecclesia omni anno in festivitate eius, et meritis et intercessione eius prestantur ibi multa beneficia recto corde petentibus usque in hodiernum diem. Uzor vero beati Vladimiri Cossara, sanctimonialis effecta, pie, et sancte vivendo, in eadem ecclesia vitam finivit ibique sepulta est ad pedes viri sui. Eodem itaque tempore, quo translatum est corpus beati Vladimiri de Prispa in Craini imperator Vladislavus congregato exercitu venit possidere terram beati Vladimtri, et civitatem Durachium, ut promissum ei fuerat ab imperatore Basilio propter homicidia quae perpetraverat. Manens itaque ante Durachium, quadam die dum coenaret, et epularetur, subito apparuit ei miles armatus et in effigie sancti Vladimiri, et terrore percussus magnis vocibus clamare coepit: Currite mei milites, currite, et defendite me, quia Vladimirus occidere me vult. Et haec dicens surrexit de solio suo, ut fugeret, statim percussus ab angelo, corruit in terram, et mortuus est corpore et anima. Tunc principes, et milites eius, et omnes populi magno terrore percussi, et metu, succenso igne per castra, eadem nocte fugerunt omnes per loca sua. Sicque factum est, ut nequissimus homicida, qui sedens ad prandium beatum Vladimirum decollari iusserat, et mertyrem fecerat, ipse hora coene percuteretur, ut angelus satanae efficeretur.

---

Pop Dukljanin, Regnum Slavorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/presb-docl-regnum-sl.xml.
