Latin
42.1 to 42.5
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 42.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec Bodinus, accepto regno, intravit in Zentam, coepit debellare consobrinos suos. Tunc Petrus Antibrensis sedis archiepiscopus, bonae memoriae vir, videns grande litigium, atque discordiam esse inter fratres posuit se in medio una cum clero, et populo, locuti sunt eis, miseruntque paccm inter eos, iuraveruntque sibi invicem Bodinus cum fratribus, ut pacifice et quiete viverent. Praeterea Branislavo nati sunt sex filii, quorum nomina sunt haec: primogenitus Praedica, Petrislavus, Gradicsa, Tvardislavus, Dragellus, et Grubessa, Bodino autem regi nati sunt fllii quatuor de Jaquinta, filia Archiriz de civitate Barensi, quorum nomina sunt haec: Michala, Georgius, Archirizi et Thomas. Facta pace, Bodinus cum fratribus perrexit Rassam, et debellando obtinuit eam, atque possedit eam, posuitque ibi duos iuppanos de curia sua Belcano, et Marco, qui etiam iuraverunt ei, ut ipsi, et filii eorum essent specialiter homines regis Bodini et filiorum, vel haeredum eius, deinde coepit Bosnam posutque ibi Stephanum kncsium. Post haec potestate Francorum, qui erant in Durachium, et in tota terra Duracenorum, mortuo Riberto Guiscardo tulit, atque obtinuit rex Bodinus totam terram Duracinorum et ipsam civitatem Durachium. Post haec facta pace cum imperatore reddidit illi civitatem. Igitur Jaquinta uxor Bodini videns filios Branislai crescere, et multiplicare, valde dolebat, timebat enim, ne viro eius moriente, Branislavus seu filii eius acciperent regnum, unde et semper invidebat eis, et quaerebat opportunum tempus, quomodo patrem et filios perderet. Quodam itaque tempore dum Branislavus cum fratre suo Gradislavo, et filio Bericna simpliciter venissent ad regem in civitatem Scodarim, videns eos Jaquinta solos venisse gavisa est, accedensque ad regem protervae coepit insistere, et dicere, ut eos comprehenderet, et in custodia poneret, alioquin nullam vitam posse habere cum eo, si hoc non ageret. Dicebat illi: Scio, quia moriturus es et isti regnum accipient, filii autem tui ad mensam eorum manducabunt.