# Regnum Slavorum 43

Pop Dukljanin, Regnum Slavorum, XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/43

Tunc Michalla filius eius voluit succedere in regno, sed propter nequitiam matris eius noluit populus terrae; sed constituerunt sibi regem Dobroslavum fratrem Bodini regis. Regante eo, coepit se dure agere contra populum. Eo tempore audientes fratres, et filii knesii Branislavi, quod rex Bodinus obiisset imperatoris iussu venerunt Durachium ubi Goyslavus accepit uxorem, et mansit ibi cum nepotibus suis. Cociaparus quoque frater eius perexit Rassam, inde cum Belcano iuppano congregantes populum venerunt contra Dobroslavum regem. Rex vero congregans populum voluit se defendere. Commisso denique bello in Dioclia supra fluvium, qui Moracia dicitur, cecidit pars populi regis Dobroslavi, et ipse captus est. Post haec Cociaparus cum Belcano mittentes vinculatum regem Dobroslavum in Rassam venerunt, et obtinuerunt Zentam, et depredaverunt maximam partem Dalmatiae. Belcanus post haec perexit Rassam, et Cociaparus remansit in Zentam. Post haec insidiabatur Belcanus Cociaparo cum Rassanis, ut eum perderent, quod sentiens abiit in Bosnam, et accepit ibi uxorem filiam bani Bosnae, et non post multum temporis in bello mortuus est in Chelmani.

---

Pop Dukljanin, Regnum Slavorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/presb-docl-regnum-sl.xml.
