# Regnum Slavorum 9.12-16

Pop Dukljanin, Regnum Slavorum, 9.12 to 9.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/9.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pop-dukljanin/regnum-slavorum/9.12

Relecta sunt, et in eadem synodo antiqua privilegia tam latina, quam graeca missa ab apostolico, et ab imperatore, audientibus cunctis populis de divisione provinciarum ac regionum seu terrarum, sicuti ab antiquis imperatoribus scripta, et ordinata fuerunt, et placuit regi, et cuncto populo finita synodo XIIa die per manus Honorii vicarii, et cardinalium, atque episcoporum coronatus est rex atque coronatus more Romanorum regum, et facta est laetitia magna in populo, et in universo regno eius. Post haec iussit rex, ut consecrarentur archiepiscopi, unus in Salona, et alius in Dioclia; similiter, et episcopi plurimi consecrati sunt, et ecclesiae, que destructae erant, et violatae manebant, reaedificate et consecratae sunt; statuit etiam rex, ut nullus perturbaret in aliquo aliquam ecclesiam, aut haberet aliquam potestatem, seu dominationem in aliqua ecclesia, nisi solus archiepiscopus, vel episcopus, cuius sub iure esset eadem ecclesia, qui vero aliter faceret, regiam coronam offenderet. Post haec secundum continentia in privilegiorum quae lecta coram populo fuerant, scripsit privilegia, divisit provincias, et regiones regni sui, ac terminos, et fines earum hoc modo: secundum cursum aquarum, quae a montanis fluunt, et intrant in mare contra meridianam plagam, Maritima vocavit; aquas vero que a montanis fluunt contra septentrionalem plagam, et intrant in magnum flumen Donavi, vocavit Surbia. Deinde Maritima in duas divisit provincias: a loco Dalmae, ubi rex tunc manebat, et synodus tunc facta est usque ad Valdevino vocavit Croatiam Albam, quae et Inferior Dalmatia dicitur, cui Inferiori Dalmatiae consensu domini papae Stephani, et legatorum eius, instituit Salonitanam ecclesiam metropolim, sub cuius regimine has ecclesias statuit, videlicet: Spalatum, Tragurium, Scardonam, Aransonam, quod nunc est castellum Jadrae, Aenonam, Arbuam, Absarum, Vegliam, et Epitaurum, quod nunc dicitur Ragusium. Item ab eodem loco Dalmae usque Bambalonam civitatem, quae nunc dicitur Dyrachium, Croatiam Rubeam vocavit, quae et Superior Dalmatia dicitur, et sicuti Inferiori Dalmatiae Salonitanam ecclesiam constituit metropolim, simili modo Superiori Diocletanam ecclesiam pro iure antiquo statuerunt metropolim, sub cuius regimine has ecclesias declararunt, scilicet: Antibarium, Buduam, Ecatarum, Dulcignum, Suacium, Scodram, Drivastum, Pollatum, Sorbium, Bosonium, Tribunium, Zaculmium.

---

Pop Dukljanin, Regnum Slavorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/presb-docl-regnum-sl.xml.
