Latin
Letter 1
Pope Anastasius I, Epistolae Et Decreta 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Anastasii I Romanae urbis episcopi ad Joannem episcopum Jerosolymorum, super nomine Rufini. A Joanne consultus Anastasius, utrum Rufinus ob versos e Graeco in Latinum Origenis mpi'Δ/οχών libros damnandus esset, respondet, seposita omni suspicione perpendendum esse quo id animo a…gress…s esset, et eum quidem damnandum, si propria mente et laudans ac probans transtulerit, secus si ipsum accusans auctorem: se vero non vano timore sollicitari, sed operam daturum, ne hinc Ecclesiae per orbem corrumpantur. Anastasius se laudantem laudat, ac rogat ut laudare desinat. —Probatae quidem affectionis est hoc, ut laudabiliter de sacerdote sacerdos loquaris. Pro tanto igitur praeconio, quod in merita mea effusissimum contulisti, ut amori tuo gratias ago, i… splendorem tuae sanctitatis, et eas quas in Domino habes virtutes, subinde quodam modo parvitatis nostrae favorabilis sermo prosequitur. T… enim, vir omnium praestantissime, laudum tuarum fulges nitore conspicuus, ut par esse meritis sermo non possit. Porro autem tanto titulorum …uorum rapior incitamento, ut etiam quod impetrare nequeo, audere non desinam. Jam hoc de laudibus tuis est, quod me tantummodo de coelestis istius animi serenitate l…ndasti. Tui etenim episcopatus ordo perspicuus per diversum orbem velut radians, etiam ad nos splendoris sui detulit claritatem. In me quippe totum ipse amicitiae …buis, examini nihil relinquis. Aut si jure me laudas, tu quoque similiter non relaudandus es? Obsecro igitur ob utrumque, ut me ipsum apud me laudare jam desinas; duplex etenim me causa constringit, ne consacerdotis tui sensibus aut dolorem falsa laus ingerat, aut pudorem vera succendat.