Latin
1
Pope Bonifacius I, Decreta Ex Epistolis Excerpta 1
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem desumpta ex deferetis Gratiani, et ex vetustis codicibus alite. I. Ante annos triginta presbyter non ordinetur. Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etiamsi valde sit dignus. Et ipse Dominus tricesimo anno baptizalus est, et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui consecrandus est, usque ad hanc legitimam aetatem non consecrari. Ex Can. ii Conc. Neocaes.