# Decreta Ex Epistolis Excerpta 5

Pope Bonifacius I, Decreta Ex Epistolis Excerpta, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-bonifacius-i/decreta-ex-epistolis-excerpta/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-bonifacius-i/decreta-ex-epistolis-excerpta/5

V. De episcopis qui fratribus nocere desiderant. v Sicut omnis qui diligit f…trem suum, ex Deo natus est (I Joan. iv), ita et omnis qui odii proximum, ex diabolo est. Dilectione enim sola discernimus, qui ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli: omnis qui non facit justitiam, ti qui non diligit fratrem suum, non est ex Deo: quoniam haec est annuntiatio, quam ab initio audistis, ut diligamus alterutrum (I Joan. III). Et post paululum: Omnis qui odit fratrem, homicida est. Et: Scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (ibid.). Ecce homicida esse probabiliter declaratur, qui a fraterna societate dividitur. Nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia nititur ad nocendum, jam a Deo homicida senetur. Vivit ille, et iste jam interfector convincitur. Cum igitur bis praeceptis B. Apostolus Paulus consona praedicatione concordet, dicens: Non accidat sol super iracundiam vostram; Et, Nolite lotum daro dia* bolo ( Ephes. iv ); relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in lautam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira …ccasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporis nd bonum charitalis reclinet, quippe in quorum cordibus idem sol justitias Christus occubuit, ut ad lumen charitalis redire vix possint. Horum igitur ei similium discordantium fratrum oblationes, juxta antiqui canonis diffinitionem, nullo modo recipiendas esse censemus. Personis tamen discordontibus, id speciali diffinitione praecipimus, ut eos ante reconciliatio vera innectat, quam ullus eorum accedere ad altare Domini audeat, vel gratiam communionis sanctae percipiat: sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum, alio contemnente, ad satisfactionem charitalis cucurrerit, exeo tempore jam pacificus intra Ecclesiam recipietur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur; sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in ira expendit, geminatum poenitentia satisfactione persolvat. /

---

Pope Bonifacius I, Decreta Ex Epistolis Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp371/tmp371/tmp371.tmp371.opp-lat1.xml.
