Latin
7
Pope Bonifacius I, Decreta Ex Epistolis Excerpta 7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Ad Eleutherium comitem. Requisivit tua pia intentio qualiter oblationes et decimae fidelium debeant dispertiri. Decessorum itaque nostrorum statuta sequentes, jubemus de decimis et oblationibus quatuor fieri portiones, videlicet ut Sibi primam episcopus habeat, secundam Ecclesiae tribuat, tertiam vero pauperibus concedat, quartam autem clericis noverit erogandam; ita scilicet ul pro persona, et loco, et merito fiat illis distributio partium, inde in majoribus ecclesiis militent, sive in civitatibus et villis ministrent. Si enim unius Ecclesiae filii sunt, et unam matrem habent Ecclesiam, cur non omnes unius matris stipendia sortiantur? Una mater Ecclesia sicut unus Dominus et una fides et unum baptisma, licet ubique sit per orbem terrarum diffusa, licet pro locorum diversitatibus, et majorum constitutionibus diversas sit dignitates sortita, ut aliae dicantur matrices Ecclesiae, aliae matricibus quasi matribus filiae subditae. Quae cum ita sint, cur non omnes clerici unius matris bonis communicent, quos constat unius matris filiabus utiliter ministrare?