Latin
Letter 8
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Scripta (dist. xcvii, c. 2) Beatitudinis tuae debita reverentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis, egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et ideo revertentibus venerabilibus viris, gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus ut quotidianis orationibus apostulatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque Imperium nostrum dignetur impendere. Illud autem pietati nostrae salis placuisse cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est. Quae ne aliqua ratione possit evenire, satis clementia nostra credidit esse provisum. Denique praedicante Beatitudine tua id ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut si quid forte religioni tum, quod non optamus, humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo (Dist. lxxix, c. 8) forte contra fas temeritate certantum fuerint ordinati, nullum ex bis futurum penitus sacerdotem; sed illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum judicium et universitatis consensus elegerit. Unde id observandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conentur, cum certum sit, nulli partium sua studia profutura.