Latin
Letter 14
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 16.2
Unproofread scanNot analysed yet
Audio episcoporum quosdam, apostolico jure contempto, novum quidpiam contra Christi proprie praecepta tentare, cum se ab apostolicae sedis communione, et, ut dicam verius, potestate separare nituntur, eorum petentes auxilium, quos ecclesiasticarum sanctio regularum majoris esse non dedit potestatis. Leguntur etenim praecepta majorum; et quibus in Ecclesias juris aliquid dederint invenimus. Jam temerator est ecclesiasticae disciplinae, quisquis in ejus leges, cum sibi nihil debeatur, irrepit, ea sibimet vindicando, quae sibi a patribus negata videantur.