Latin
Letter 1
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam Clementiam vestram constat falsidica relatione deceptam, ut nescio quid in injuriam divini judicii sanciretis (nam divinum est quidquid tantorum firmat electio), petimus Pietatem vestram, ut removeri priora constituta jubeatis, atque Eulalium, qui in locum subrepsit aliorum, ad comitatum Perennitatis vestrae cum auctoribus suis debere adduci. Nos enim profitemur sanctum papam Bonifacium nostris eum sacerdotibus adfuturum. Relictis enim singulis per titulos presbyteris omnes aderunt, qui voluntatem suam, hoc est Dei judicium proloquantur. Jubeat etiam vestra Clementia omnes adesse, quos causa constringit; ejici etiam civitate nolentes, qui se non patientur adduci. Invenietis, cum coeperit agitari interna discussio, quod non solum divinis legibus abhorreat, verum etiam displicere possit humanis: quo hoc consecuti agamus aeterno Imperio vestro maximas atque uberes gratias.