Latin
Letter 2
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Haec utique usque ad adventum, donec authentica Nicaeni concilii afferantur exempla, verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt, quae si ibi, quemadmodum constituta sunt, et quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt commonitorio, continemur, eoque ordine vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talia, qualia commemorare jam nolumus, vel tolerare cogeremur, vel intolerabilia pateremur. Sed credimus adjuvante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente, non sumus jam istum typlium passuri; et servabuntur erga nos, quae nobis etiam non disserentibus custodiri debeant cum fraterna charitate, quae secundum sapientiam atque justitiam, quam tibi donavit Altissimus, etiam ipse perspicis esse servanda, nisi forte aliter se habeant canones concilii Nicaeni. Quamvis enim plurimos codices legerimus; sed nusquam in Nicaeno concilio in Latinis codicibus legimus, quemadmodum in supradicto commonitorio inde directa sunt. Tamen quia hic in nullo codice Graeco ea potuimus invenire, ex Orientalibus Ecclesiis, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus afferri. Pro qua re tuam quoque Venerationem obsecramus, ut scribere etiam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae, Alexandrinae et Constantinopolitanae, et aliis etiam si tuae placuerit Sanctitati, ut inde ad nos iidem canones apud Nicaeam civitatem a patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occidentalibus Ecclesiis cum Domini adjutorio conferente. Quis enim dubitet, exemplaria esse verissima concilii Nicaeni in Graecia congregati, quae de tam diversis et nobilibus Graecis Ecclesiis allata et comparata concordant? Quod donec fiat, haec quae in commonitorio supradicto nobis allegata sunt de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem, et de clericorum causis apud suarum provinciarum episcopos terminandis, nos usque ad probationem servaturos esse profitemur, et Beatitudiuem luam ad hoc nos adjuturam in Dei voluntate confidimus.