Latin
Letter 3
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque, fratres charissimi, quia audiendus hic praesentare se noluit, ne convictus forsitan ab accusantibus se clericis, posset digna tandem aliquando, praesentatus episcopali judicio, pronuntiationis congruae feriri sententia; (quamquam illi cum haec edicta fuerit, quae potest hujus nominis esse jactura, qui (III, quaest, 9, c. 10: Ivo, p. 5, c. 271, et p. 6, c. 338) pudorem numquam habuisse sacerdotii perbibetur, et locum suum ne modico quidem tempore custodisse? )dilationem tamen dedimus, et decrevimus vestrum debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum ante diem kalendarum Novembrium: ut si adesse voluerit, praesens si confidit ad objecta respondeat; si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri cum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigimus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constitutu praesentare judicio. Quidquid autem vestra Charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est auctoritate firmetur. Data sub die idus Junias (Jun. 13, ann. 419), Monaxio viro clarissimo consule.