Latin
Letter 4
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Frequentia igitur, ut scrinii nostri monimenta declarant, ad charitatem tuam ex ejus fonte scripta manarunt, quibus sollicitudinem ecclesiarum per Macedoniam et Achaiam sitarum Fraternitati tuae, quam scimus ecclesiasticam disciplinam canonum notione servare, certum et esse commissam. Nec immerito id ducimus factum. Hanc enim gratiam Dilectioni tuae apostolica sedes officio diligentis impertit. Unde fit, ut Sanctitatem tuam gnaram faciamus hujusce negotii, quod ex ea provincia auribus nostris ingeritur destinatum, cujus prudentiae tuae dudum cura mandata est.