# Epistolae Et Decreta 8.2

Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-bonifacius-i/epistolae-et-decreta/8.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-bonifacius-i/epistolae-et-decreta/8.2

Novi quippe haeretici, inimici gratiae Dei, quae datur pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, etsi jam cavendi evidentias apertiore improbatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda lentare. Quibus utique esset respondendum, ne se vel suos in illo nefando errore firmarent, etiamsi non metueremus ne quemquam Catholicorum verisimili sermone deciperent. Cum vero non desinant fremere ad dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis, qui fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea praeemineas celsiore fastigio), specula pastoralis: facio quod possum pro mei particula muneris quantum mihi Dominus adjuvantibus orationibus tuis dare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam, quibus rabies qua furiunt, aut etiam ipsa sanetur, aut a laedendis aliis repellatur.

---

Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp370/tmp370/tmp370.tmp370.opp-lat1.xml.
