Latin
Letter 7
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 9
Unproofread scanNot analysed yet
Seu supplicatio ut constituatur a principe, quatenus in urbe Roma per ambitum numquam pontifex ordinetur. BONIFACIUS EPISCOPUS HONORIO AUGUSTO Ecclesiae meae, cui Dens noster meum sacerdotium vobis res humanas regentibus deputavit, cura constringit, ne camis ejus, quamvis adhuc corporis incommoditate detinear, conventus n sacerdotibus universis et clericis, et Christianae plebis perturbationibus agitatus, apud aures Christianissimi principis desim. Si quid enim secus quam oportet eveniat, non vos id facere, qui cuncta aequa moderatione componitis; sed nos, per nostram tacentes desidiam, videbimur quod civitatis quietem et Ecclesiae pacem pervertere valeat admisisse. Cum enim humanis rebus divinae cultor religionis Domino favente praesideas; nostra culpa erit, si non id sub vestra gloria, quam certum est divinis semper rebus animo promptiore favisse, firmo et stabili jure custodiatur, quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est ethnicis, et sub vestrae Imperio Clementiae minime quae sunt illicita formidentur. Ipsa enim Ecclesia devotionem tuam, christianissime Imperatur, meo quidem sermone, sed suo venerabilis appellat affectu, quam Christus Deus noster, vestri fidus rector et gubernator Imperii, uni desponsatam sibi et intactam virginem servat (II Cor. xi, 2), ne in eam aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari, gloriosissime et tranquillissime Imperator anguste. Ipsa ergo, quae uni desponsata, vestra tamen mater est, Ecclesia hac pietatem vestram legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, praeterita praesentiaque repetit. Vobis, inquit, religiose imperantibus, modo tutus est populus, tam fidus Deo, quam tibi, principi christiano. Ecce enim inter ipsa mysteria, inter preces suas, quas pro vestri felici tate dependit Imperii, teste apud quem et de cujus sede agitur sancio Petro, sollicitis pro religionis ob ervantia vocibus clamat: cum sollicita petitione miscetur oratio, ne hos in varias res semel evulsa distrahat a cultu solito, tentatore sollicitante, discordia. Ageret pluribus, princeps christianissime, nisi apud te suarum esset secura causarum, et in oppressionibus idolorum, in haereticorum correctionibus, fide tua, divino cultu pariter cum Imperio semper florente vicisset. Habet refugium, tuae mansue tudinis animum eum sum religionis veneratione conjunctum: cum quidquid huic proficiat, vos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis viris, a me et ab omnibus qui Ecclesiam faciunt istam, ad te legatis: quibus, precamur, sacrae causam religionis prosequentibus, in urbe vestrae mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis, in perpetuum statui universalis Ecclesiae consulatis. Data kalendis Julii (1 Julii ann. 420).