Latin
Section 2
Pope Caius, De decreto unico quo Caio adscribitur 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quo decreto si constituisse intelligatur decere, ut quisque per ecclesiastica illa officia, non præcipiti saltu, ad episcopatum adscendat; jam hoc ante Caii tempora usu receptum fuisse fidem facit Cyprianus, cum Cornelii ordinationem legitimam fuissc inde probat (Cornel. ,ep. 10, n. 7), quod <non iste ad episcopatum subito pervenisset, sed per omnia ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Deum sæpe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus adscendit. »Qui autem sint illi gradus, ipse nos docet Cornelius, cum in ecclesia sua tunc extitisse memorat (Ep. 9, n. 4) <prcsbyteros 46, diaconos 7, subdiaconos totidem, acolythos 42, exorcistas et lectores cum ostiariis 52. »Cornelium tamen omnium illorum graduum officiis, nullo excepto, functum esse, non ausim affirmare.