# De decreto unico quo Caio adscribitur 2.2

Pope Caius, De decreto unico quo Caio adscribitur, Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-caius/de-decreto-unico-quo-caio-adscribitur/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-caius/de-decreto-unico-quo-caio-adscribitur/2.2

Quo decreto si constituisse intelligatur decere, ut quisque per ecclesiastica illa officia, non præcipiti saltu, ad episcopatum adscendat; jam hoc ante Caii tempora usu receptum fuisse fidem facit Cyprianus, cum Cornelii ordinationem legitimam fuissc inde probat (Cornel., ep. 10, n. 7), quod < non iste ad episcopatum subito pervenisset, sed per omnia ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Deum sæpe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus adscendit. » Qui autem sint illi gradus, ipse nos docet Cornelius, cum in ecclesia sua tunc extitisse memorat (Ep. 9, n. 4) < prcsbyteros 46, diaconos 7, subdiaconos totidem, acolythos 42, exorcistas et lectores cum ostiariis 52. » Cornelium tamen omnium illorum graduum officiis, nullo excepto, functum esse, non ausim affirmare.

---

Pope Caius, De decreto unico quo Caio adscribitur, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0071d/stoa001/stoa0071d.stoa001.opp-lat1.xml.
