# De decreto unico quo Caio adscribitur 3.3

Pope Caius, De decreto unico quo Caio adscribitur, Section 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-caius/de-decreto-unico-quo-caio-adscribitur/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-caius/de-decreto-unico-quo-caio-adscribitur/3.3

Si vero supcrins constitutum vcluti lex censcatur ecclesiastica, a qua ncmo, nisi per cum qui legem tulit, immunis fiat, illud Caio longe recentius esse pluribus exemplis facile demonstratur. I osterius est hoc papa concilium Sardicense, utpote anno, habitum, cujus canone 10 (Isidoro Mercatori 13), sancintur, < ut si quis ex foro sive dives, sive scholasticus, episcopus fieri dignus habeatur, non prius constituatur, quam lectoris et diaconi et presbyteri ministerium peregerit; » vultque < habeat uniuscujusque ordinis gradus non minimi temporis longitudinem, per quod et fides et morum probitas... possit cognosci. > Tribus illis gradibus subdiaconatum adjiciunt Græci, qui tantum hos quatuor ordinum gradus cum episcopata agnoscunt, ut ex variis monimentis liquet, ac nominatim ex his synodi Octavæ, act. 10, cap. 5: < Si quis.. per omnes gradus ecclesiasticos definitis temporibus vitam inculpatam transisse reperiatur, ita ut in lecturis munere unum, in suhdiaconi duos, in diaconi tres, in sacerdotii quatuor annos expleverit, ad episcopatus honorem evehatur. » Nunc igitur restat, ut etiam in latina Ecclesia, ac nominatim Romana, ab omnibus exactum non esse probemus, ut septem praedictos gradus prius obcant, quam ad episcopatum valeant efferri.

---

Pope Caius, De decreto unico quo Caio adscribitur, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0071d/stoa001/stoa0071d.stoa001.opp-lat1.xml.
