Latin
4.4.1 to 4.4.15
Pope Caius, De decreto unico quo Caio adscribitur 4.4.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Siricius epist. 1, ad Himerium, n. 9 et 10, necnon Zosimus epist. 9, ad Hesychium, n. 2 et 5, quibus quisque gradibus ad episcopi aut presbyteridignitatem provehendus esset definientes, non in ostiarii, sed <in lectorum primitus gradu, »ut verbis utamur Zosimi, <divini rudimenta servitii »poni præcipiunt. Immo duin Siricius de eo, qui grandævus baptizatur, constituit, ut si ad sacram militiam pervenire festinat, statim (a suscepto baptismo) lectorum aut exorcistarum numero societur, »non ab eo utrumque gradum, sed alterutrum tantum videtur exigcre. Cui concinens Zosimus de eodem decernit, «ut post baptismum statim, si divinæ militiæ desiderat mancipari, sive inter lectores sive inter exorcistas tencatur. »Quamquam iste Zosimi locus explicari, sic potest, ut perinde ipsi sit <sive inter lectores, sive inter exorcislas, »atque I tum inter lectores tum, etc. ,»maxime cum his præmittat: <Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus divini rudimenta servitii; nec illi vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri. »Illud mirum, quod cum Siricius et Zosimus in laudatis epistolis singulos tam accurate describant gradus, quibus ad sacerdotii apicem perveniri velint, ostiarium tamen constanter taceant. Hunc sane non præteriissent silentio, si a Caio decrelum superius prodiisset. Cum ipsis ea in re consentit supposititium quidem, sed tamen antiquum Silvestri Constitutum, seu Romanum II, sub Silvestro concilium, cujus capite ii, statutum est: I Ut nullus ex laica per-. sona ad honorem acolythus a usque ad episcopatum sublevaretur, nisi prius fuisset lector annis xxx, deinde una die exorcista, et postea caperet onus acolythi, et faceret in eodem ordine acolythi annos de cem, ut acciperet onus subdiaconi, et in subdiaconatu esset annos quinque, etc. »Ut hic nullum praeterea de ostiario fit verbum, ita nec in iis ejusdem Constituti, cap. 7: <Ut a subdiacono usque ad lectorem omnes subdili essent diacono cardinali urbis Romæ, in Ecclesia honorem repraesentans tantum, pontifici vero presbyteri, subdiaconi, diaconi, acolythi, exorcistae, lector in omni loco repræpsentans.