# Ad S. Cornelium appendices 1.2

Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices, Appendix Prima, Epistola Ipsi Falso Ascriptae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/ad-s-cornelium-appendices/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/ad-s-cornelium-appendices/1.2

CORNELII PAPAE AD CYPRIANUM (2). Dilectionis tuae non delectabilia et contra fidei regulam scripta suscepi, in quibus nauseas recognovi, et venena sermonum adversus catholicam per tutum orbem diffusam Ecclesiam horribilibus a te superseri zizaniis non laudavi. Quae peto velociter tollas ac praedamnes. Quod prius quidem te facere oportebat, quam in mundo lethale viros adspersum simplicium et innocentium interficeret mentes. Non ergo dignum est rebaptizare. Ergo eradica et extrica, ut diximus, florulentis sermonibus atque dignis per posteriorem epistolam priora scripta, quae contra catholicam fidem servare ce…- suerunt genimina viperarum. Non enim decet tantae urbis antistitem excellentissimumque doctorem, ut dum putas haeresis Baptisma praedamnandum, verum Baptisma sermonibus maculare audias, quae doles contra Apostolum scilicet repugnare dicentem: Unus Deus, una fides, unum Baptismum.

---

Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa001/stoa0100a.stoa001.opp-lat1.xml.
