Latin
Appendix Secunda. Decretales Epistolae S. Cornelio Falso Ascriptae, Letter 1
Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices 2.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
DE TRANSLATIONE CORPORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI: ET DE NOVATO, ALIISQUE HAERETICIS. Charissimis atque dilectssimis fratribus, sanctae Dei Ecclesiae filiis, et omnibus Domino recta fide famulantibus, Cornelius episcopus. Videns chavitatis vestrae benevolentiam, quia Apostolorum amatores estis, eorumque fidem et doctrinam tenetis, decrevi vobis scribere, Domino auctore, quaedam ex his quae nunc temporis necessaria sunt sciri, et quae apud nos in Ecclesia Romana, auxiliante Domino, meritis Apostolorum nuper acta sunt sive geruntur: quoniam, patrocinante charitate, credo vos paterna gratia scripta sedis apostolicae libenter suscipere, et mandata ejus peragere, atque de ejus profectibus gratulari: quia quisquis se in radice charitatis inserit nec a viriditate deficit, nec a fructibus (4) inanescit, nec amore foecunditatis opus efficax amittit. Ipsa enim charitas exercet corda fidelium, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed fiat totum dulce quod agitur, dum ejus proprium sit, nutrire concordiam, servare mandata, atque dissociata conjungere, prava dirigere, et caeteras virtutes perfectionis suae munimine solidare.