# Ad S. Cornelium appendices 2.1.2

Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices, Appendix Secunda. Decretales Epistolae S. Cornelio Falso Ascriptae, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-cornelius/ad-s-cornelium-appendices/2.1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-cornelius/ad-s-cornelium-appendices/2.1.2

Quapropter rogo vos nobis congratulari, quia rogatu cujusdam devotae feminae atque nobilissimae matronae Lucinae (5) levata sunt corpora (6) Apostolorum Petri et Pauli de catacumbis. Et primo quidem beati Pauli corpus, levatum silentio, positum est in praedio piaedictae? matronae, via Ostiensi ad latus ubi decollatus est. Postea vero beati Apostolorum principis Petri accepimus corpus, et condecenter posuimus illud juxta locum ubi crucifixus est inter corpora sanctorum episcoporum in templo Apo…linis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani, tertio kalendarum juliarum die, orantes Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, ut, intercedentibus suis sanctis Apostolis, maculas vestrorum purget peccatorum, et in sua vos conservet voluntate diebus vitae vestrae, et in fructu boni operis vos perseverabiles reddat. Vos vero his congaudete, quia et ipsi sancti Apostoli de vestro congratulantur gaudio. Vos semper Deum laudate, et ipse glorificetur in vobis. Scriptum est enim: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. (Psal. CXV.) Tantum enim a nobis (7) exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio commendare. Unde quidem tanto nos necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque dominicae vocis ad suspiciendam ejus requiem suadet assertio.

---

Pope Cornelius, Ad S. Cornelium appendices, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0100a/stoa001/stoa0100a.stoa001.opp-lat1.xml.
